Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. at si me iubeas domitos Iovis igne Gigantes
  2. dicere, conantem debilitabit onus
  3. divitis ingenii est immania Caesaris acta
  4. condere, materia ne superetur opus.
  5. et tamen ausus eram; sed detrectare videbar,
  6. quodque nefas, damno viribus esse tuis.
  7. ad leve rursus opus, iuvenalia carmina, veni,
  8. et falso movi pectus amore meum.
  9. non equidem vellem, sed me mea fata trahebant,
  10. inque meas poenas ingeniosus eram.
  11. ei mihi, quod didici! cur me docuere parentes
  12. litteraque est oculos ulla morata meos?
  13. haec tibi me invisum lascivia fecit, ob artes,
  14. quis ratus es vetitos sollicitare toros.
  15. sed neque me nuptae didicerunt furta magistro,
  16. quodque parum novit, nemo docere potest,
  17. sic ego delicias et mollia carmina feci,
  18. strinxerit ut nomen fabula nulla meum.
  19. nec quisquam est adeo media de plebe maritus,
  20. ut dubius vitio sit pater ille meo,