Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. utque trahunt oculos radiantia lumina solis,
  2. traxissent animum sic tua facta meum.
  3. arguor iumento, tenuis mihi campus aratur;
  4. illud erat magnae fertilitatis opus.
  5. non ideo debet pelago se credere, siqua
  6. audet in exiguo ludere cumba lacu.
  7. forsan—et hoc dubitem—numeris levioribus aptus
  8. sim satis, in parvos sufficiamque modos:
  9. at si me iubeas domitos Iovis igne Gigantes
  10. dicere, conantem debilitabit onus
  11. divitis ingenii est immania Caesaris acta
  12. condere, materia ne superetur opus.
  13. et tamen ausus eram; sed detrectare videbar,
  14. quodque nefas, damno viribus esse tuis.
  15. ad leve rursus opus, iuvenalia carmina, veni,
  16. et falso movi pectus amore meum.
  17. non equidem vellem, sed me mea fata trahebant,
  18. inque meas poenas ingeniosus eram.
  19. ei mihi, quod didici! cur me docuere parentes
  20. litteraque est oculos ulla morata meos?