Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et pius est patriae facta referre labor.
  2. denique cum meritis impleveris omnia, Caesar,
  3. pars mihi de multis una canenda fuit,
  4. utque trahunt oculos radiantia lumina solis,
  5. traxissent animum sic tua facta meum.
  6. arguor iumento, tenuis mihi campus aratur;
  7. illud erat magnae fertilitatis opus.
  8. non ideo debet pelago se credere, siqua
  9. audet in exiguo ludere cumba lacu.
  10. forsan—et hoc dubitem—numeris levioribus aptus
  11. sim satis, in parvos sufficiamque modos:
  12. at si me iubeas domitos Iovis igne Gigantes
  13. dicere, conantem debilitabit onus
  14. divitis ingenii est immania Caesaris acta
  15. condere, materia ne superetur opus.
  16. et tamen ausus eram; sed detrectare videbar,
  17. quodque nefas, damno viribus esse tuis.
  18. ad leve rursus opus, iuvenalia carmina, veni,
  19. et falso movi pectus amore meum.
  20. non equidem vellem, sed me mea fata trahebant,