Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. saepe supercilii nudas matrona severi
  2. et veneris stantis ad genus omne videt,
  3. corpora Vestales oculi meretricia cernunt,
  4. nec domino poenae res ea causa fuit.
  5. at cur in nostra nimia est lascivia Musa,
  6. curve meus cuiquam suadet amare liber?
  7. nil nisi peccatum manifestaque culpa fatenda est:
  8. paenitet ingenii iudiciique mei.
  9. cur non Argolicis potius quae concidit armis
  10. vexata est iterum carmine Troia meo?
  11. cur tacui Thebas et vulnera mutua fratrum,
  12. et septem portas, sub duce quamque suo?
  13. nec mihi materiam bellatrix Roma negabat,
  14. et pius est patriae facta referre labor.
  15. denique cum meritis impleveris omnia, Caesar,
  16. pars mihi de multis una canenda fuit,
  17. utque trahunt oculos radiantia lumina solis,
  18. traxissent animum sic tua facta meum.