Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cum quaedam spatientur in hoc, [*](hac) ut amator eodem [*](eadem)
  2. conveniat, quare porticus ulla patet .
  3. quis locus est templis augustior? haec quoque vitet,
  4. in culpam siqua est ingeniosa suam.
  5. cum steterit Iovis aede, Iovis succurret in aede
  6. quam multas matres fecerit ille deus.
  7. proxima adoranti Iunonis templa subibit,
  8. paelicibus multis hanc doluisse deam.
  9. Pallade conspecta, natum de crimine virgo
  10. sustulerit quare, quaeret, Erichthonium.
  11. venerit in magni templum, tua munera, Martis,
  12. stat Venus Ultori iuncta, vir [*](viro) ante fores.
  13. Isidis aede sedens, cur hanc Saturnia, quaeret,
  14. egerit Ionio Bosphorioque mari.
  15. in Venerem Anchises, in Lunam Latmius heros,
  16. in Cererem Iasion, qui referatur, erit.
  17. omnia perversae possunt corrumpere mentes;
  18. stant tamen illa suis omnia tuta locis,
  19. et procul a scripta solis meretricibus Arte
  20. summovet ingenuas pagina prima manus.