Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- discitur innocuas ut agat facundia causas;
- protegit haec sontes, inmeritosque premit.
- sic igitur carmen, recta si mente legatur,
- constabit nulli posse nocere meum.
- at quasdam vitio. quicumque hoc concipit, errat,
- et nimium scriptis arrogat ille meis.
- ut tamen hoc fatear, ludi quoque semina praebent
- nequitiae: tolli tota theatra iube!
- peccandi causam multis quam [*](multi quam vel quam multis corr. Riese) saepe dederunt.
- Martia cum durum sternit harena solum!
- tollatur Circus! non tuta licentia Circi est.
- hic sedet ignoto iuncta puella viro.
- cum quaedam spatientur in hoc, [*](hac) ut amator eodem [*](eadem)
- conveniat, quare porticus ulla patet .
- quis locus est templis augustior? haec quoque vitet,
- in culpam siqua est ingeniosa suam.
- cum steterit Iovis aede, Iovis succurret in aede
- quam multas matres fecerit ille deus.