Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. eripit interdum, modo dat medicina salutem,
  2. quaeque iuvet, monstrat, quaeque sit herba nocens.
  3. et latro et cautus praecingitur ense viator;
  4. ille sed insidias, hic sibi portat opem.
  5. discitur innocuas ut agat facundia causas;
  6. protegit haec sontes, inmeritosque premit.
  7. sic igitur carmen, recta si mente legatur,
  8. constabit nulli posse nocere meum.
  9. at quasdam vitio. quicumque hoc concipit, errat,
  10. et nimium scriptis arrogat ille meis.
  11. ut tamen hoc fatear, ludi quoque semina praebent
  12. nequitiae: tolli tota theatra iube!