Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quodcumque attigerit, siqua est studiosa sinistri,
  2. ad vitium mores instruet inde suos.
  3. sumpserit Annales—nihil est hirsutius illis—
  4. facta sit unde parens Ilia, nempe leget,
  5. sumpserit Aeneadum genetrix ubi prima, requiret,
  6. Aeneadum genetrix unde sit alma Venus.
  7. persequar inferius, modo si licet ordine ferri,
  8. posse nocere animis carminis omne genus.
  9. non tamen idcirco crimen liber omnis habebit :
  10. nil prodest, quod non laedere possit idem.