Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. fas ergo est aliqua caelestia pectora falli,
  2. et sunt notitia multa minora tua;
  3. utque deos caelumque simul sublime tuenti
  4. non vacat exiguis rebus adesse Iovi,
  5. de te pendentem sic dum circumspicis orbem,
  6. effugiunt curas inferiora tuas.
  7. scilicet imperii princeps statione relicta
  8. imparibus legeres carmina facta modis?
  9. non ea te moles Romani nominis urguet,
  10. inque tuis umeris tam leve fertur onus,
  11. lusibus ut possis advertere numen ineptis,
  12. excutiasque oculis otia nostra tuis.
  13. nunc tibi Pannonia est, nunc Illyris ora domanda,
  14. Raeticanunc praebent Thraciaque arma metum,
  15. nunc petit Armenius pacem, nunc porrigit arcus
  16. Parthus eques timida captaque signa manu,
  17. nunc te prole tua iuvenem Germania sentit,
  18. bellaque pro magno Caesare Caesar obit;
  19. denique, ut in tanto, quantum non extitit umquam,
  20. corpore pars nulla est, quae labet, imperii.