Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Ciziges et Colchi Tereteaque [*](metereaque corr. Ellis) turba Getaeque
  2. Danuvii mediis vix prohibentur aquis—
  3. cumque alii causa tibi sint graviore fugati,
  4. ulterior nulli, quam mihi, terra data est.
  5. longius hac nihil est, nisi tantum frigus
  6. et hostes, et maris adstricto quae coit unda gelu.
  7. hactenus Euxini pars est Romana sinistri:
  8. proxima Basternae Sauromataeque tenent.
  9. haec est Ausonio sub iure novissima vixque
  10. haeret in imperii margine terra tui.
  11. unde precor supplex ut nos in tuta releges,
  12. ne sit cum patria pax quoque adempta mihi,
  13. ne timeam gentes, quas non bene summovet Hister,
  14. neve tuus possim civis ab hoste capi.
  15. fas prohibet Latio quemquam de sanguine natum
  16. Caesaribus salvis barbara vincla pati.
  17. perdiderint cum me duo crimina, carmen et error,
  18. alterius facti culpa silenda milli'.
  19. nam non sum tanti, renovem ut tua vulnera. Caesar,
  20. quem nimio plus est indoluisse semel.