Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. per patriam, quae te tuta et secura parente est,
  2. cuius, ut in populo, pars ego nuper eram,
  3. sic tibi, quem semper factis animoque mereris,
  4. reddatur gratae debitus urbis amor;
  5. Livia sic tecum sociales compleat annos,
  6. quae, nisi te, nullo coniuge digna fuit,
  7. quae si non esset, caelebs te vita deceret,
  8. nullaque, cui posses esse maritus, erat;
  9. sospite sit tecum [*](si tecum vel sic te sit corr. σ ) natus quoque sospes, et olim
  10. imperium regat hoc cum seniore senex;
  11. ut faciuntque tui, sidus iuvenale, nepotes,
  12. per tua perque sui facta parentis eant;
  13. sic adsueta tuis semper Victoria castris
  14. nunc quoque se praestet notaque signa petat,
  15. Ausoniumque ducem solitis circumvolet alis,
  16. ponat et in nitida laurea serta coma,
  17. per quem bella geris, cuius nunc corpore pugnas,
  18. auspicium cui das grande deosque tuos,
  19. dimidioque tui praesens es et aspicis [*](et (es) respicis: es et aspicis σ ) urbem,
  20. dimidio procul es saevaque bella geris;