Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sed modo subsidunt intermissique silescunt,
  2. vimque putes illos deposuisse suam:
  3. sic abeunt redeuntque mei variantque timores,
  4. et spem placandi dantque negantque tui.
  5. per superos igitur, qui dant tibi longa dabuntque
  6. tempora, Romanum si modo nomen amant,
  7. per patriam, quae te tuta et secura parente est,
  8. cuius, ut in populo, pars ego nuper eram,
  9. sic tibi, quem semper factis animoque mereris,
  10. reddatur gratae debitus urbis amor;
  11. Livia sic tecum sociales compleat annos,
  12. quae, nisi te, nullo coniuge digna fuit,
  13. quae si non esset, caelebs te vita deceret,
  14. nullaque, cui posses esse maritus, erat;
  15. sospite sit tecum [*](si tecum vel sic te sit corr. σ ) natus quoque sospes, et olim
  16. imperium regat hoc cum seniore senex;
  17. ut faciuntque tui, sidus iuvenale, nepotes,
  18. per tua perque sui facta parentis eant;
  19. sic adsueta tuis semper Victoria castris
  20. nunc quoque se praestet notaque signa petat,