Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. vidi ego pampineis oneratam vitibus ulmum,
  2. quae fuerat saevi fulmine tacta Iovis.
  3. ipse licet sperare vetes, sperabimus usque [*](utque vel atque: usque Heinsius);
  4. hoc unum fieri te prohibente potest,
  5. spes mihi magna subit, eum te, mitissime princeps,
  6. spes mihi, respicio cum mea facta, cadit.
  7. ac veluti ventis agitantibus aera non est
  8. aequalis rabies continuusque furor,
  9. sed modo subsidunt intermissique silescunt,
  10. vimque putes illos deposuisse suam:
  11. sic abeunt redeuntque mei variantque timores,
  12. et spem placandi dantque negantque tui.
  13. per superos igitur, qui dant tibi longa dabuntque
  14. tempora, Romanum si modo nomen amant,
  15. per patriam, quae te tuta et secura parente est,
  16. cuius, ut in populo, pars ego nuper eram,
  17. sic tibi, quem semper factis animoque mereris,
  18. reddatur gratae debitus urbis amor;
  19. Livia sic tecum sociales compleat annos,
  20. quae, nisi te, nullo coniuge digna fuit,