Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quippe relegatus, non exul, dicor in illo,
  2. privaque fortunae sunt ibi verba meae.
  3. nulla quidem sano gravior mentisque potenti
  4. poena est, quam tanto displicuisse viro;
  5. sed solet interdum fieri placabile numen:
  6. nube solet pulsa candidus ire dies.
  7. vidi ego pampineis oneratam vitibus ulmum,
  8. quae fuerat saevi fulmine tacta Iovis.
  9. ipse licet sperare vetes, sperabimus usque [*](utque vel atque: usque Heinsius);
  10. hoc unum fieri te prohibente potest,