Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tristibus invectus verbis—ita principe dignum—
  2. ultus es offensas, ut decet, ipse tuas.
  3. adde quod edictum, quamvis immite minaxque,
  4. attamen in poenae nomine lene fuit;
  5. quippe relegatus, non exul, dicor in illo,
  6. privaque fortunae sunt ibi verba meae.
  7. nulla quidem sano gravior mentisque potenti
  8. poena est, quam tanto displicuisse viro;
  9. sed solet interdum fieri placabile numen:
  10. nube solet pulsa candidus ire dies.
  11. vidi ego pampineis oneratam vitibus ulmum,
  12. quae fuerat saevi fulmine tacta Iovis.
  13. ipse licet sperare vetes, sperabimus usque [*](utque vel atque: usque Heinsius);
  14. hoc unum fieri te prohibente potest,
  15. spes mihi magna subit, eum te, mitissime princeps,
  16. spes mihi, respicio cum mea facta, cadit.
  17. ac veluti ventis agitantibus aera non est
  18. aequalis rabies continuusque furor,
  19. sed modo subsidunt intermissique silescunt,
  20. vimque putes illos deposuisse suam: