Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quo videar quamvis nimium iuvenaliter usus,
  2. grande tamen toto nomen ab orbe fero,
  3. turbaque doctorum Nasonem novit et audet
  4. non fastiditis adnumerare viris.
  5. corruit haec igitur Musis accepta, sub uno
  6. sed non exiguo crimine lapsa domus:
  7. atque ea sic lapsa est, ut surgere, si modo laesi
  8. ematuruerit Caesaris ira, queat,
  9. cuius in eventu poenae clementia tanta est,
  10. venerit ut nostro lenior illa metu.
  11. vita data est, citraque necem tua constitit ira,
  12. o princeps parce viribus use tuis!
  13. insuper accedunt, te non adimente, paternae,
  14. tamquam vita parum muneris esset, opes.
  15. nec mea decreto damnasti facta senatus,
  16. nec mea selecto iudice iussa fuga est.
  17. tristibus invectus verbis—ita principe dignum—
  18. ultus es offensas, ut decet, ipse tuas.
  19. adde quod edictum, quamvis immite minaxque,
  20. attamen in poenae nomine lene fuit;