Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quamlibet [*](qualibet vel quolibet corr. σ ) inviso Caesar in hoste probat,
  2. nec solet irasci—neque enim moderatior alter—
  3. cum quis in adversis, siquid amavit, amat.
  4. de comite Argolici [*](argolico corr. Heinsius) postquam cognovit Orestis,
  5. narratur Pyladen ipse probasse Thoas.
  6. quae fuit Actoridae cum magno semper Achille,
  7. laudari solita est Hectoris ore fides.
  8. quod pius ad Manes Theseus comes iret amico,
  9. Tartareum dicunt indoluisse deum.
  10. Euryali Nisique fide tibi, fume, relata
  11. credibile est lacrimis inmaduisse genas
  12. est etiam miseris pietas, et in hoste probatur,
  13. ei mihi, quam paucos haec mea dicta movent!
  14. is status, haec rerum nunc est fortuna mearum,
  15. debeat ut lacrimis nullus adesse modus,
  16. at mea sunt, proprio quamvis maestissima casu,
  17. pectora processu facta serena tuo.
  18. hoc eventurum iam tum, carissime, vidi,
  19. ferret adhuc istam [*](ista) cum minus aura ratem,
  20. sive aliquod morum seu vitae labe carentis