Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sed tamen in duris remanentem rebus amicum
  2. quamlibet [*](qualibet vel quolibet corr. σ ) inviso Caesar in hoste probat,
  3. nec solet irasci—neque enim moderatior alter—
  4. cum quis in adversis, siquid amavit, amat.
  5. de comite Argolici [*](argolico corr. Heinsius) postquam cognovit Orestis,
  6. narratur Pyladen ipse probasse Thoas.
  7. quae fuit Actoridae cum magno semper Achille,
  8. laudari solita est Hectoris ore fides.