Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ignibus adflari proxima quaeque solent,
  2. sed tamen in duris remanentem rebus amicum
  3. quamlibet [*](qualibet vel quolibet corr. σ ) inviso Caesar in hoste probat,
  4. nec solet irasci—neque enim moderatior alter—
  5. cum quis in adversis, siquid amavit, amat.
  6. de comite Argolici [*](argolico corr. Heinsius) postquam cognovit Orestis,
  7. narratur Pyladen ipse probasse Thoas.
  8. quae fuit Actoridae cum magno semper Achille,
  9. laudari solita est Hectoris ore fides.
  10. quod pius ad Manes Theseus comes iret amico,