Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. mobile sic sequitur Fortunae lumina vulgus:
  2. quae simul inducta nocte teguntur, abit.
  3. haec precor ut semper possint tibi falsa videri;
  4. sunt tamen eventu vera fatenda meo.
  5. dum stetimus, turbae quantum satis esset, habebat
  6. nota quidem, sed non ambitiosa domus,