Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. utque comes radios per solis euntibus umbra est,
  2. cum latet hic pressus nubibus, illa fugit,
  3. mobile sic sequitur Fortunae lumina vulgus:
  4. quae simul inducta nocte teguntur, abit.
  5. haec precor ut semper possint tibi falsa videri;
  6. sunt tamen eventu vera fatenda meo.
  7. dum stetimus, turbae quantum satis esset, habebat
  8. nota quidem, sed non ambitiosa domus,
  9. at simul impulsa est, omnes timuere ruinam,
  10. cautaque communi terga dedere fugae.
  11. saeva neque admiror metuunt si fulmina, quorum
  12. ignibus adflari proxima quaeque solent,
  13. sed tamen in duris remanentem rebus amicum
  14. quamlibet [*](qualibet vel quolibet corr. σ ) inviso Caesar in hoste probat,
  15. nec solet irasci—neque enim moderatior alter—
  16. cum quis in adversis, siquid amavit, amat.
  17. de comite Argolici [*](argolico corr. Heinsius) postquam cognovit Orestis,
  18. narratur Pyladen ipse probasse Thoas.
  19. quae fuit Actoridae cum magno semper Achille,
  20. laudari solita est Hectoris ore fides.