Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. haec ego vaticinor, quia sum deceptus ab illo,
  2. laturum misero quem mihi rebar opem.
  3. tantane te, fallax, cepere oblivia nostri,
  4. afflictumque fuit tantus adire timor,
  5. ut neque respiceres nec solarere iacentem,
  6. dure, nec exequias prosequerere meas?
  7. illud amicitiae sanctum et venerabile nomen
  8. re tibi pro vili sub pedibusque iacet?
  9. quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem
  10. visere et adloquiis [*](alloquii sui (tui) corr. Ehwald) parte levare tuis,
  11. inque meos si non lacrimam demittere casus,
  12. pauca tamen ficto verba dolore pati,[*](loqui)
  13. idque, quod ignoti faciunt, vel dicere [*](vale dicere corr. Merkel) saltem,
  14. et vocem populi publicaque ora sequi,—
  15. denique lugubres vultus numquamque videndos
  16. cernere supremo dum licuitque die,