Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- omnia iam fient, fieri quae posse negabam, [*](negabat (negabant σ ) vel negabit)
- et nihil est, de quo non sit habenda fides.
- haec ego vaticinor, quia sum deceptus ab illo,
- laturum misero quem mihi rebar opem.
- tantane te, fallax, cepere oblivia nostri,
- afflictumque fuit tantus adire timor,
- ut neque respiceres nec solarere iacentem,
- dure, nec exequias prosequerere meas?
- illud amicitiae sanctum et venerabile nomen
- re tibi pro vili sub pedibusque iacet?
- quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem
- visere et adloquiis [*](alloquii sui (tui) corr. Ehwald) parte levare tuis,
- inque meos si non lacrimam demittere casus,
- pauca tamen ficto verba dolore pati,[*](loqui)
- idque, quod ignoti faciunt, vel dicere [*](vale dicere corr. Merkel) saltem,
- et vocem populi publicaque ora sequi,—
- denique lugubres vultus numquamque videndos
- cernere supremo dum licuitque die,
- dicendumque semel toto non amplius aevo
- accipere, et parili reddere voce vale ?