Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis,
  2. ut careant numeris tempora prima suis,
  3. effice, peccati ne sim memor huius, et illo
  4. officium laudem, quo queror, ore tuum.
  1. Detur inoffenso vitae tibi tangere metam,
  2. qui legis hoc nobis non inimicus opus.
  3. atque utinam pro te possent mea vota valere,
  4. quae pro me duros non tetigere deos!
  5. donec eris sospes, [*](felix) multos numerabis amicos :
  6. tempora si fuerint nubila, solus eris.
  7. aspicis, ut veniant ad candida tecta columbae,
  8. accipiat nullas sordida turris aves.
  9. horrea formicae tendunt ad inania numquam:
  10. nullus ad amissas ibit amicus opes.
  11. utque comes radios per solis euntibus umbra est,
  12. cum latet hic pressus nubibus, illa fugit,
  13. mobile sic sequitur Fortunae lumina vulgus:
  14. quae simul inducta nocte teguntur, abit.
  15. haec precor ut semper possint tibi falsa videri;
  16. sunt tamen eventu vera fatenda meo.