Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem
  2. visere et adloquiis [*](alloquii sui (tui) corr. Ehwald) parte levare tuis,
  3. inque meos si non lacrimam demittere casus,
  4. pauca tamen ficto verba dolore pati,[*](loqui)
  5. idque, quod ignoti faciunt, vel dicere [*](vale dicere corr. Merkel) saltem,
  6. et vocem populi publicaque ora sequi,—
  7. denique lugubres vultus numquamque videndos
  8. cernere supremo dum licuitque die,