Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quae quotiens spectas, subeat tibi dicere forsan
  2. ‘quam procul a nobis Naso sodalis abest!
  3. grata tua est pietas, sed carmina maior imago
  4. sunt mea, quae mando qualiacumque legas,
  5. carmina mutatas hominum dicentia formas,
  6. infelix domini quod fuga rupit opus.
  7. haec ego discedens, sicut bene multa meorum,
  8. ipse mea posui maestus in igne manu.