Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hoc tibi dissimula, senti tamen, optime, dici,
  2. in digito qui me fersque refersque tuo,
  3. effigiemque meam fulvo complexus in auro
  4. cara relegati, quae potes, ora vides.
  5. quae quotiens spectas, subeat tibi dicere forsan
  6. ‘quam procul a nobis Naso sodalis abest!
  7. grata tua est pietas, sed carmina maior imago
  8. sunt mea, quae mando qualiacumque legas,
  9. carmina mutatas hominum dicentia formas,
  10. infelix domini quod fuga rupit opus.
  11. haec ego discedens, sicut bene multa meorum,
  12. ipse mea posui maestus in igne manu.
  13. utque cremasse suum fertur sub stipite natum
  14. Thestias et melior matre fuisse soror,
  15. sic ego non meritos mecum peritura libellos
  16. imposui rapidis viscera nostra rogis:
  17. vel quod eram Musas, ut crimina nostra, perosus,
  18. vel quod adhuc crescens et rude carmen erat.
  19. quae quoniam non sunt penitus sublata, sed extant—
  20. pluribus exemplis scripta fuisse reor—