Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. naufragii tabulas qui petiere mei.
  2. utque rapax stimulante fame cupidusque cruoris
  3. incustoditum captat ovile lupus,
  4. aut ut edax vultur corpus circumspicit ecquod
  5. sub nulla positum cernere possit humo,
  6. sic mea nescio quis, rebus male fidus acerbis
  7. in bona venturus, si paterere, fuit.
  8. hunc tua per fortis virtus summovit amicos,
  9. nulla quibus reddi gratia digna potest,
  10. ergo quam misero, tam vero teste probans,