Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sive tibi hoc debes, nullo [*](nulli) pia facta magistro,
  2. cumque nova mores sunt tibi luce dati,
  3. femina seu princeps omnes tibi culta per annos
  4. te docet exemplum coniugis esse bonae,
  5. adsimilemque sui longa adsuetudine fecit,
  6. grandia si parvis adsimulare licet,
  7. ei mihi, non magnas quod habent mea carmina vires,
  8. nostraque sunt meritis ora minora tuis!—
  9. siquid et in nobis vivi fuit ante vigoris,
  10. extinctum longis occidit omne malis!—