Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. invigiles igitur nostris pro casibus, oro,
  2. deminui siqua [*](q nunc L) numinis ira potest.
  3. scire meos casus siquis desiderat omnes,
  4. plus, quam quod fieri res sinit, ille petit.
  5. tot mala sum passus, quot in aethere sidera lucent
  6. parvaque quot siccus corpora pulvis habet;
  7. multaque credibili tulimus maiora ratamque,
  8. quamvis acciderint, non habitura fidem.
  9. pars etiam quaedam mecum moriatur oportet,
  10. meque velim possit dissimulante tegi.
  11. si vox infragilis, pectus mihi firmius aere, [*](heret vel esset corr. σ )
  12. pluraque cum linguis pluribus ora forent,
  13. non tamen idcirco complecterer omnia verbis,
  14. materia vires exsuperante meas.
  15. pro duce Neritio docti mala nostra poetae
  16. scribite . Neritio nam mala plura tuli.
  17. ille brevi spatio multis erravit in annis
  18. inter Dulichias Iliacasque domos:
  19. nos freta sideribus totis distantia mensos
  20. sors tulit [*](sors tulit σ detulit) in Geticos Sarmaticosque sinus,