Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. attamen hanc odiis exonerate fugam,
  2. caelestique viro, quis me deceperit error,
  3. dicite, pro culpa ne scelus esse putet,
  4. ut quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor.
  5. placato possum non miser esse deo.’
  6. hac prece adoravi superos ego, pluribus uxor,
  7. singultu medios impediente sonos,
  8. illa etiam ante Lares [*](Lares aras) passis adstrata capillis
  9. contigit extinctos [*](extinctos aeternos) ore tremente focos,
  10. multaque in adversos effudit verba Penates
  11. pro deplorato non valitura viro.
  12. iamque morae spatium nox praecipitata negabat,
  13. versaque ab axe suo Parrhasis Arctos erat.
  14. quid facerem? blando patriae retinebar amore,
  15. ultima sed iussae nox erat illa fugae.
  16. a! quotiens aliquo dixi properante quid urgues?
  17. vel quo festinas ire, vel unde, vide.
  18. a! quotiens certam me sum mentitus habere
  19. horam, propositae quae foret apta viae.
  20. ter limen tetigi, ter sum revocatus, et ipse