Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et quamquam sero clipeum post vulnera sumo,
  2. attamen hanc odiis exonerate fugam,
  3. caelestique viro, quis me deceperit error,
  4. dicite, pro culpa ne scelus esse putet,
  5. ut quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor.
  6. placato possum non miser esse deo.’
  7. hac prece adoravi superos ego, pluribus uxor,
  8. singultu medios impediente sonos,