Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quae nostro frustra iuncta fuere Lari,
  2. numina vicinis habitantia sedibus, inquam,
  3. ‘iamque oculis numquam templa videnda meis,
  4. dique relinquendi, quos urbs habet alta Quirini,
  5. este salutati tempus in omne mihi.
  6. et quamquam sero clipeum post vulnera sumo,
  7. attamen hanc odiis exonerate fugam,
  8. caelestique viro, quis me deceperit error,
  9. dicite, pro culpa ne scelus esse putet,
  10. ut quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor.
  11. placato possum non miser esse deo.’
  12. hac prece adoravi superos ego, pluribus uxor,
  13. singultu medios impediente sonos,
  14. illa etiam ante Lares [*](Lares aras) passis adstrata capillis
  15. contigit extinctos [*](extinctos aeternos) ore tremente focos,
  16. multaque in adversos effudit verba Penates
  17. pro deplorato non valitura viro.
  18. iamque morae spatium nox praecipitata negabat,
  19. versaque ab axe suo Parrhasis Arctos erat.
  20. quid facerem? blando patriae retinebar amore,