Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- si tamen acta deos numquam mortalia fallunt,
- a culpa facinus scitis abesse mea.
- immo ita si scitis, si me meus abstulit error,
- stultaque mens nobis, non scelerata fuit,
- quod licet et minimis, domui si favimus illi,
- si satis Augusti publica iussa mihi,
- hoc duce si dixi felicia saecula, proque
- Caesare tura piis Caesaribusque dedi,—