Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. pronaque sint nostrae numina vestra rati;
  2. seu magis odistis, iussae Ine advertite terrae:
  3. supplicii pars est in regione mei. [*](mori: mei σ )
  4. ferte—quid hic facio?—rapidi mea corpora [*](carbasa: corpora σ ) venti!
  5. Ausonios fines cur mea vela volunt?
  6. noluit hoc Caesar, quid, quem fugat ille, tenetis?
  7. aspiciat vultus Pontica terra meos.
  8. et iubet et merui; nec, quae damnaverit ille,
  9. crimina defendi fasque piumque puto.
  10. si tamen acta deos numquam mortalia fallunt,
  11. a culpa facinus scitis abesse mea.
  12. immo ita si scitis, si me meus abstulit error,
  13. stultaque mens nobis, non scelerata fuit,
  14. quod licet et minimis, domui si favimus illi,
  15. si satis Augusti publica iussa mihi,
  16. hoc duce si dixi felicia saecula, proque