Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. vos modo, quos certe nullo, puto, crimine laesi,
  2. contenti nostris iam, precor, este malis!
  3. nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis,
  4. quod periit, salvum iam caput esse potest,
  5. ut mare considat ventisque ferentibus utar,
  6. ut mihi parcatis, non minus exul ero.
  7. non ego divitias avidus sine fine parandi