Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quantus ab aetherio personat axe fragor!
  2. nec levius tabulae laterum feriuntur ab undis,
  3. quam grave balistae moenia pulsat onus.
  4. qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes:
  5. posterior nono est undecimoque prior.
  6. nec letum timeo; genus est miserabile leti.
  7. demite naufragium, mors mihi munus erit.
  8. est aliquid, fatove suo ferrove [*](fatove ferrove Heinsius: fatoque ferroque) cadentem
  9. in solida [*](solita: solida σ ) moriens ponere corpus humo,
  10. et mandare suis aliqua et [*](aliquid et corr. σ ) sperare sepulcrum
  11. et non aequoreis piscibus esse cibum,
  12. fingite me dignum tali nece, non ego solus
  13. hic vehor. inmeritos cur mea poena trahit?
  14. pro superi viridesque dei, quibus aequora curae,
  15. utraque iam vestras sistite turba minas,
  16. quamque dedit vitam mitissima Caesaris ira,
  17. hanc sinite infelix in loca iussa feram,
  18. si quantam [*](quoque quam vel quia: quantam Rappold) merui, poena me perdere vultis,
  19. culpa mea est ipso iudice morte minor.
  20. mittere me Stygias si iam voluisset in undas