Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et pariter fluctus fert ac salientia [*](ferit (fert) atque silentia vel assilientia corr. Vogel) longe
  2. aequora, nec saevis victa madescit aquis,
  3. illa, Corinthiacis primum mihi cognita Cenchreis,
  4. fida manet trepidae duxque comesque fugae,
  5. perque tot eventus et iniquis concita ventis
  6. aequora Palladio numine tuta fuit.
  7. nunc quoque tuta, precor, vasti secet ostia Ponti,
  8. quasque petit, Getici litoris intret aquas.
  9. quae simul Aeoliae mare me deduxit in Helles,
  10. et longum tenui limite fecit iter,
  11. fleximus in laevum cursus, et ab Hectoris urbe
  12. venimus ad portus, Imbria terra, tuos.
  13. inde, levi vento Zerynthia litora nacta,
  14. Threïciam tetigit fessa carina Samon.
  15. saltus ab hac contra brevis est Tempyra petenti:
  16. hac dominum tenus est illa secuta suum.
  17. nam mihi Bistonios placuit pede carpere campos:
  18. Hellespontiacas illa relegit [*](reliquit: relegit σ ) aquas