Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. mitia, si vires fregerit ira suas,
  2. siquis erit, qui te dubitantem et adire timentem
  3. tradat, et ante tamen pauca loquatur, adi.
  4. luce bona dominoque tuo felicior ipso
  5. pervenias illuc et mala nostra leves.
  6. namque ea vel nemo, vel qui mihi vulnera fecit
  7. solus Achilleo tollere more potest.
  8. tantum ne noceas, dum vis prodesse, videto—
  9. nam spes est animi nostra timore minor—
  10. quaeque quiescebat, ne mota resaeviat ira
  11. et poenae tu sis altera causa, cave!
  12. cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus,
  13. contigerisque tuam, scrinia curva, domum,
  14. aspicies illic positos ex ordine fratres,
  15. quos studium cunctos evigilavit idem.
  16. cetera turba palam titulos ostendet apertos,
  17. et sua detecta nomina fronte geret;
  18. tres procul obscura latitantes parte videbis,—
  19. sic quoque,[*](hi qui vel hi quoque: sic quoque Bentley) quod nemo nescit, amare docent.
  20. hos tu vel fugias, vel, si satis oris habebis,