Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. candida nec nigra cornua fronte geras.
  2. felices ornent haec instrumenta libellos;
  3. fortunae memorem te decet esse meae.
  4. nec fragili geminae poliantur pumice frontes,
  5. hirsutus sparsis ut videare comis,
  6. neve liturarum pudeat; qui viderit illas,
  7. de lacrimis factas sentiet [*](sentiat corr. σ ) esse meis.
  8. vade, liber, verbisque meis loca grata saluta:
  9. contingam certe quo licet illa pede.
  10. siquis, ut in populo, nostri non inmemor illi,[*](illo)
  11. siquis, qui, quid agam, forte requirat, erit,
  12. vivere me dices, salvum tamen esse negabis;
  13. id quoque, quod vivam, munus habere dei.
  14. atque ita tu tacitus—quaerenti plura legendus [*](legendum corr. Ehwald)
  15. ne, quae non opus est, forte loquare, cave!
  16. protinus admonitus repetet mea crimina lector,