Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. excussa est avidi dentibus agna lupi.
  2. vitaret caelum Phaethon, si viveret, et quos
  3. optarat stulte, tangere nollet equos.
  4. me quoque, quae sensi, fateor Iovis arma timere :
  5. me reor infesto, cum tonat, igne peti.
  6. quicumque Argolica de classe Capherea fugit,
  7. semper ab Euboicis vela retorsit [*](retorquet corr. Bentley) aquis;
  8. et mea cumba semel vasta percussa procella
  9. illum, quo laesa est, horret adire locum,
  10. ergo cave, liber, et timida circumspice mente,
  11. ut satis a media sit tibi plebe legi.
  12. dum petit infirmis nimium sublimia pennis
  13. Icarus, aequoreas nomine fecit aquas. [*](Icarias: aequoreis nomina fecit aquis σ )
  14. difficile est tamen hinc, remis utaris an aura,
  15. dicere: consilium resque locusque dabunt,
  16. si poteris vacuo tradi, si cuncta videbis
  17. mitia, si vires fregerit ira suas,
  18. siquis erit, qui te dubitantem et adire timentem
  19. tradat, et ante tamen pauca loquatur, adi.
  20. luce bona dominoque tuo felicior ipso