Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non sunt ut quondam plena favoris erant.
  2. siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum
  3. non putet, e gremio reiciatque suo,
  4. inspice dic ‘ titulum, non sum praeceptor amoris;
  5. quas meruit, poenas iam dedit illud opus.
  6. forsitan expectes, an in alta Palatia missum
  7. scandere te iubeam Caesareamque domum.
  8. ignoscant augusta mihi loca dique locorum!