Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ignotum populo posse venire puta.
  2. ut titulo careas, ipso noscere colore
  3. dissimulare velis, te liquet esse meum,
  4. clam tamen intrato, ne te mea carmina laedant;
  5. non sunt ut quondam plena favoris erant.
  6. siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum
  7. non putet, e gremio reiciatque suo,
  8. inspice dic ‘ titulum, non sum praeceptor amoris;
  9. quas meruit, poenas iam dedit illud opus.
  10. forsitan expectes, an in alta Palatia missum
  11. scandere te iubeam Caesareamque domum.
  12. ignoscant augusta mihi loca dique locorum!
  13. venit in hoc illa fulmen ab arce caput.
  14. esse quidem memini mitissima sedibus illis
  15. numina, sed timeo qui nocuere deos.
  16. terretur minimo pennae stridore columba,
  17. unguibus, accipiter, saucia facta tuis.
  18. nec procul a stabulis audet discedere, siqua
  19. excussa est avidi dentibus agna lupi.
  20. vitaret caelum Phaethon, si viveret, et quos