Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- sit satis; ingenio sic fuga parta meo.
- tu tamen i pro me, tu, cui licet, aspice Romam,
- di facerent, possem nunc meus esse liber!
- nec te, quod venias magnam peregrinus in urbem,
- ignotum populo posse venire puta.
- ut titulo careas, ipso noscere colore
- dissimulare velis, te liquet esse meum,
- clam tamen intrato, ne te mea carmina laedant;
- non sunt ut quondam plena favoris erant.
- siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum
- non putet, e gremio reiciatque suo,
- inspice dic ‘ titulum, non sum praeceptor amoris;
- quas meruit, poenas iam dedit illud opus.
- forsitan expectes, an in alta Palatia missum
- scandere te iubeam Caesareamque domum.
- ignoscant augusta mihi loca dique locorum!