Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ut tibi sit ratio laudis habenda tuae.
  2. donec eram sospes, tituli tangebar amore,
  3. quaerendique mihi nominis ardor erat.
  4. carmina nunc si non studiumque, quod obfuit, odi,
  5. sit satis; ingenio sic fuga parta meo.
  6. tu tamen i pro me, tu, cui licet, aspice Romam,
  7. di facerent, possem nunc meus esse liber!
  8. nec te, quod venias magnam peregrinus in urbem,
  9. ignotum populo posse venire puta.
  10. ut titulo careas, ipso noscere colore
  11. dissimulare velis, te liquet esse meum,
  12. clam tamen intrato, ne te mea carmina laedant;
  13. non sunt ut quondam plena favoris erant.
  14. siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum
  15. non putet, e gremio reiciatque suo,
  16. inspice dic ‘ titulum, non sum praeceptor amoris;
  17. quas meruit, poenas iam dedit illud opus.
  18. forsitan expectes, an in alta Palatia missum
  19. scandere te iubeam Caesareamque domum.
  20. ignoscant augusta mihi loca dique locorum!