Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. iudicis officium est ut res, ita tempora rerum
  2. quaerere, quaesito tempore tutus eris.
  3. carmina proveniunt animo deducta sereno;
  4. nubila sunt subitis tempora nostra malis,
  5. carmina secessum scribentis et otia quaerunt;
  6. me mare, me venti, me fera iactat hiems.
  7. carminibus metus omnis obest [*](abest corr. Francius); perditus ensem
  8. haesurum iugulo iam puto iamque meo.
  9. haec quoque quod facio, iudex mirabitur aequus,