Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. contingam certe quo licet illa pede.
  2. siquis, ut in populo, nostri non inmemor illi,[*](illo)
  3. siquis, qui, quid agam, forte requirat, erit,
  4. vivere me dices, salvum tamen esse negabis;
  5. id quoque, quod vivam, munus habere dei.
  6. atque ita tu tacitus—quaerenti plura legendus [*](legendum corr. Ehwald)
  7. ne, quae non opus est, forte loquare, cave!
  8. protinus admonitus repetet mea crimina lector,