Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. vade, liber, verbisque meis loca grata saluta:
  2. contingam certe quo licet illa pede.
  3. siquis, ut in populo, nostri non inmemor illi,[*](illo)
  4. siquis, qui, quid agam, forte requirat, erit,
  5. vivere me dices, salvum tamen esse negabis;
  6. id quoque, quod vivam, munus habere dei.
  7. atque ita tu tacitus—quaerenti plura legendus [*](legendum corr. Ehwald)