Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hirsutus sparsis ut videare comis,
  2. neve liturarum pudeat; qui viderit illas,
  3. de lacrimis factas sentiet [*](sentiat corr. σ ) esse meis.
  4. vade, liber, verbisque meis loca grata saluta:
  5. contingam certe quo licet illa pede.
  6. siquis, ut in populo, nostri non inmemor illi,[*](illo)
  7. siquis, qui, quid agam, forte requirat, erit,
  8. vivere me dices, salvum tamen esse negabis;
  9. id quoque, quod vivam, munus habere dei.
  10. atque ita tu tacitus—quaerenti plura legendus [*](legendum corr. Ehwald)
  11. ne, quae non opus est, forte loquare, cave!