Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. his mando dicas, inter mutata referri
  2. fortunae vultum corpora posse meae.
  3. namque ea dissimilis subito est effecta priori,
  4. flendaque nunc, aliquo tempore laeta fuit.
  5. plura quidem mandare tibi, si quaeris, habebam,
  6. sed vereor tardae causa fuisse morae [*](viae);
  7. et si quae subeunt, tecum, liber, omnia ferres,
  8. sarcina laturo magna futurus eras.
  9. longa via est, propera! nobis habitabitur orbis
  10. ultimus, a terra terra remota mea.’